CAEPHURNIUS Piso

CAEPHURNIUS Piso
CAEPHURNIUS Piso
socer Iulii Caesaris, Consul an. 753. Urb. Cond. qui plurimis ICtis natalis est: nobilis ac ferox vir, qui ceslurum se urbe ob factiones accusatorum in Senatu clamitaverat: et spretâ potentiâ Liviae Augustae trahere in ius Urgulaniam domôque Priucipis exire ausus erat. Sed paulo post, recrudescente in
animo Tiberii irâ Pisonem Granius secreti sermonis incusavit; adversus Maiestatem habiti: adiecitque in domo eius venenum esse, eumque gladiô accinctum introite curiam. Quod ut atrocius verô tramissum, ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus, neque peractus ob mortem opportunam. Tacit. l. 4. Annal. c. 21. Altertus Calp. Pisonis, meminit Val. Max. l. 4. c. 3. ex. 10. memorabilis abstinentiae. Vide et Caius, et Cneus, et Lucius: it. Quintus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”